라틴어 문장 검색

Est enim sapientia rerum, quae sunt suique inmutabilem substantiam sortiuntur, conprehensio veritatis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:2)
Quibus quattuor partibus si careat inquisitor, verum invenire non possit, ac sine hac quidem speculatione veritatis nulli recte sapiendum est. Est enim sapientia earum rerum, quae vere sunt, cognitio et integra comprehensio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:10)
et quod eam describit, non est narratio, sed argumentatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1812)
nec credere quivi argumentationem tetendit, ac si diceret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4631)
nam Turnum extraneum esse definire contendit per callidam argumentationem, dicens eum non subiacere imperio Latini, cum oraculum de Latinis omnibus caverit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3672)
postea etiam huic argumento alia subvenit argumentatione, Turnum Graecum esse ab Acrisio commemorans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3673)
ex alto argumentatione longe repetita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3952)
nec potvit validior argumentatio ex inpossibilitate, ut quid Troes potuere?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4271)
nam hoc praecipit ars rhetorica, ut epilogi et principia pari argumentatione tractentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 552)
hoc autem genus argumentationis et apud Ari- stotelem lectum est, et apud Ciceronem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 2210)
- sed cum acceptum iam et approbatum esset, comprehensionem appellabat, similem is rebus quae manu prenderentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 52:6)
sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam quam dixi collocabat, eamque neque in rectis neque in pravis numerabat, sed soli credendum esse dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 53:1)
E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod ut supra dixi comprehensio facta sensibus et vera esse illi et fidelis videbatur, non quod omnia quae essent in re comprehenderet, sed quia nihil quod cadere in eam posset relinqueret, quodque natura quasi normam scientiae et principium sui dedisset unde postea notiones rerum in animis imprimerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 53:2)
- sed tamen Antonius in verbis et eligendis, neque id ipsum tam leporis causa quam ponderis, et conlocandis et comprehensione devinciendis nihil non ad rationem et tamquam ad artem dirigebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 37장 2:3)
quin etiam comprehensio et ambitus ille verborum, si sic περίοδον appellari placet, erat apud illum contractus et brevis, et in membra quaedam, quae κῶλα Graeci vocant, dispertiebat orationem libentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION